monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , III. <<<     >>> V.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., IV.

1 His diebus Roccolenus ab Chilperico missus, Turonis advenit cum magna iactantia, et ultra Ligerim castra ponens, nuntios ad nos direxit, ut scilicet Guntchramnum, qui tunc de morte Theodoberti impetebatur, a basilica sancta deberemus extrahere.2 Quod si non faceremus, et civitatem, et omnia suburbana eius iuberet incendio concremari.3 Quo audito mittimus ad eum legationem, dicentes: Haec ab antiquo facta non fuisse, quae hic fieri deposcebat; sed nec modo permitti posse, ut basilica sancta violaretur.4 Quod si fieret, nec sibi fore prosperum, nec regi qui haec iussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antistitis, cuius virtus hesterna die paralyticam direxisset.5 Nihil ex his ille formidans, cum in domo ecclesiae ultra Ligerim resideret, domum ipsam, quae clavis affixa erat, disfixit.6 Ipsos quoque clavos Cenomannici, qui tunc cum eodem advenerant, impletis follibus portant, annonas evertunt, et cuncta devastant.7 Sed dum haec Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata aspera remittit, dicens: Nisi hodie proieceritis Guntchramnum ducem de basilica, ita cuncta virentia quae sunt circa urbem atteram, ut dignus fiat aratro locus ille.8 Interim advenit dies sanctus Epiphaniae, et hic magis ac magis torqueri coepit.9 Tunc accepto a suis consilio, amne transacto, ad civitatem accedit.10 Denique cum psallentes de ecclesia egressi ad sanctam basilicam properarent, hic post crucem praecedentibus signis, equo superpositus ferebatur.11 Verum ubi basilicam sanctam introiit, mox furor minantis intepuit: regressusque ab ecclesia, nihil cibi ea die accipere potuit.12 Exinde cum valde anhelus esset, Pictavis abiit.13 Erant enim dies sanctae Quadragesimae, in qua fetus cuniculorum saepe comedit.14 Dispositis vero actionibus, quibus in kalendis Martiis cives Pictavos vel affligeret, vel damnaret, pridie animam reddidit: et sic superbia, tumorque quievit.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26