monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., III.

1 Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania, Suessionas urbem aggrediuntur, fugataque ex ea Fredegunde regina, atque Chlodovecho filio Chilperici, volebant sibi subdere civitatem.2 Quod ut Chilpericus rex comperit, cum exercitu illuc direxit, mittens nuntios ne sibi iniuriam facerent, et excidium de utroque eveniret exercitu.3 Illi autem haec negligentes, praeparantur ad bellum: commissoque praelio invaluit pars Chilperici, atque fugavit partem sibi adversam, multos ex ea strenuos atque utiles viros prosternens, fugatisque reliquis Suessionas ingreditur.4 Quae postquam acta sunt, rex propter coniugationem Brunichildis, suspectum habere coepit Merovechum filium suum, dicens, hoc praelium eius nequitia surrexisse: spoliatumque ab armis, datis custodibus libere custodiri praecepit, tractans quid de eo in posterum ordinaret.5 Godinus autem, qui a sorte Sigiberti se ad Chilpericum transtulerat, et multis ab eo muneribus locupletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga dilabitur: villas vero quas ei rex a fisco in territorio Suessionico indulserat, abstulit, et basilicae contulit beati Medardi.6 Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit.7 Cuius coniugem Rauchingus accepit, vir omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione protervus; qui se ita cum subiectis agebat, ut non cognosceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae in suos desaeviens, nefanda mala gerebat.8 Nam si ante eum, ut assolet, convivio urentem puer cereum tenuisset, nudari eius tibias faciebat, atque tandiu in his cereum comprimi, donec lumine privaretur; iterum cum illuminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentis exurerentur.9 Quod si vocem emittere, aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus illico gladius imminebat; fiebatque ut hoc flente, iste magna laetitia exsultaret.10 Aiebant enim quidam, eo tempore duos de famulis eius, ut saepe contingit, mutuo se amore dilexisse, virum scilicet et puellam.11 Cumque haec dilectio per duorum annorum aut eo amplius spatia traheretur, coniuncti pariter ecclesiam petierunt.12 Quod cum Rauchingus comperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat sibi protinus reddi suos famulos excusatos.13 Tunc sacerdos ait ad eum: Nosti enim quae veneratio debeat impendi ecclesiis Dei.14 Non enim poteris eos accipere, nisi ut fidem facias de permanente eorum coniunctione; similiter et ut de omni poena corporali liberi maneant, repromittas.15 At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem conversus ad sacerdotem, posuit manus suas super altari cum iuramento, dicens: Quia nunquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac coniunctione permaneant: quia quanquam mihi molestum fuerit, quod absque mei consilii conniventia talia sint gesta, illud tamen libens amplector, quod nec hic ancillam alterius, neque haec extranei servum acceperit.16 Credidit sacerdos ille simpliciter promissioni hominis callidi, reddiditque homines excusatos.17 Quibus ille acceptis, et gratias agens, abscessit ad domum suam; et statim iussit elidi arborem, truncatamque columnam eius per capita cuneo scissam praecepit excavari, effossaque in altitudine trium aut quatuor pedum humo, deponi vas iubet in foveam.18 Ibique puellam ut mortuam componens, puerum desuper iactari praecepit: positoque opertorio, fossam humo replevit, sepelivitque eos viventes, dicens: Quia non frustravi iuramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum.19 Quae cum sacerdoti nuntiata fuissent, illuc cucurrit velociter, et increpans hominem, vix obtinuit ut detegerentur.20 Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero reperit suffocatam.21 In talibus enim operibus valde nequissimus erat, nullam aliam habens potius utilitatem, nisi in cachinnis ac dolis, omnibusque perversis rebus.22 Unde non immerito taliter excessit a vita, qui talia gessit cum frueretur hac vita, quod in pasterum digesturi sumus (lib. IX, cap. 9).23 Siggo quoque referendarius, qui annulum regis Sigiberti tenuerat et ab Chilperico rege provocatus erat, ut servitium quod tempore fratris sui habuerat, obtineret, ad Childebertum regem Sigiberti filium relicto Chilperico transivit, resque eius quas in Suessionico habuerat, Ansoaldus obtinuit.24 Multi autem et alii de his qui se de regno Sigiberti ad Chilpericum tradiderant, recesserunt.25 Uxor quoque Siggonis non post multo temporis spatio obiit: sed ille aliam rursus accepit.
Gregorius Turonensis HOME

dkb98.0v hab1092.26

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.