monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., II.
1 Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pictavis dirigit.2 At ille relicta ordinatione patris, Turonis venit, ibique et dies sanctos Paschae tenuit.3 Multum enim regionem illam exercitus eius vastavit.4 Ipse vero simulans ad matrem suam ire velle, Rothomagum petiit, et ibi Brunichildi reginae coniungitur, eamque sibi in matrimonio sociavit.5 Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus, dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit.6 At illi cum haec cognovissent, quod eosdem separare decerneret, ad basilicam sancti Martini, quae super muros civitatis ligneis tabulis fabricata est, confugium faciunt.7 Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur, et illi dolose eum putantes facere, non crederent, iuravit eis dicens: Si, inquit, voluntas Dei fuerit, ipse hos separare non conaretur.8 Haec illi sacramenta audientes, de basilica egressi sunt, exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis.9 Post dies vero paucos, adsumpto secum rex Merovecho, Suessionas rediit.
Gregorius Turonensis HOME
dkb98.0r hab1092.26
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik