monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., , Prologus. <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUINTUS., I.

1 Igitur interempto Sigiberto rege apud Victoriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisios residebat.2 Quod factum cum ad eam perlatum fuisset, et conturbata dolore ac luctu, quid ageret ignoraret, Gundobaldus dux apprehensum Childebertum filium eius parvulum furtim abstulit, ereptumque ab imminenti morte, collectisque gentibus super quas pater eius regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno iam peracto: qui die dominici Natalis regnare coepit.3 Anno igitur primo regni eius, Chilpericus rex Parisios venit, apprehensamque Brunichildem apud Rothomagensem civitatem in exsilium trusit, thesaurosque eius quos Parisios detulerat, abstulit: filias vero eius Meldis urbe teneri praecepit.4 Tunc Roccolenus cum Cenomannicis Turonis venit, et praedas egit, et multa scelera fecit: quod in sequenti qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quae gessit, percussus interiit, memorabimus.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.26

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik