monumenta.ch > Gregorius Turonensis > LII [Al. XLVI].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , LI [Al. XLV]. <<<    

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., LII [Al. XLVI].

1 In eo anno fulgor per coelum discurrisse visus est, sicut quondam ante mortem Chlothacharii factum vidimus.2 Sigibertus vero obtentis civitatibus illis, quae citra Parisios sunt positae, usque Rothomagensem urbem accessit, volens easdem urbes hostibus cedere.3 Quod ne faceret, a suis prohibitus est.4 Regressus inde, Parisios est ingressus: ibique ad eum Brunichildis cum filiis venit.5 Tunc Franci, qui quondam ad Childebertum aspexerant seniorem, ad Sigibertum legationem mittunt, ut ad eos veniens, derelicto Chilperico, super seipsum regem stabilirent.6 Ille vero haec audiens, misit qui fratrem suum in supra memorata civitate obsiderent, ipse illuc properare deliberans.7 Cui sanctus Germanus episcopus dixit: Si abieris, et fratrem tuum interficere nolueris, vivus et victor redibis: sin autem aliud cogitaveris, morieris.8 Sic enim Dominus per Salomonem dixit: Foveam quam fratri tuo parabis, in eam corrues (Prov. XXVI, 27).9 Quod ille, peccatis facientibus, audire neglexit.10 Veniente autem illo ad villam, cui nomen est Victoriacum, collectus est ad eum omnis exercitus, impositumque super clypeo sibi regem statuunt.11 Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxos vocant, infectis veneno, maleficati a Fredegunde regina cum aliam causam se gerere simularent, utraque ei latera feriunt.12 At ille vociferans, atque corruens, non post multo spatio emisit spiritum: ibique et Charegisilus cubicularius eius corruit; ibi et Sigila, qui quondam ex Gotthia venerat, multum laceratus est, et postea ab Chilperico rege comprehensus, incensis cum cauteriis candentibus omnibus iuncturis, ac membratim separatus, crudeliter vitam finivit.13 Fuit autem Charegisilus ille tam levis opere, quam gravis cupiditate; de minimis consurgens, magnus per adulationes cum rege effectus est; competitor rerum alienarum, testamentorumque effractor; cui talis fuit vitae exitus, ut non mereretur voluntatem propriam morte imminente complere, qui aliorum voluntates saepe destruxerat.14 Chilpericus autem in ancipiti casu defixus, in dubium habebat, an evaderet, an periret, donec ad eum missi veniunt de fratris obitu nuntiantes.15 Tunc egressus a Tornaco cum uxore et filiis, cum vestitum apud Lambros vicum sepelivit.16 Unde postea Suessionas in basilica sancti Medardi, quam ipse aedificaverat, translatus, secus Chlothacharium patrem suum sepultus est.17 Obiit autem quarto decimo regni sui anno, aetate quadragenaria.18 A transitu ergo Theudeberti senioris usque ad exitum Sigiberti, supputantur anni viginti novem.19 Inter exitum vero Sigiberti et nepotis sui Theodoberti, fuere dies decem et octo.20 Mortuo autem Sigiberto, regnavit Childebertus filius eius pro eo.21 A principio usque ad diluvium, anni bis mille ducenti quadraginta duo.22 A diluvio autem usque ad Abraham, anni nongenti quadraginta duo.23 Ab Abraham vero usque ad egressum filiorum Israel ex Aegypto, anni quadringenti sexaginta duo.24 Ab egressu filiorum Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi Salomonis, anni quadringenti octoginta.25 Ab aedificatione ergo templi usque ad desolationem eius, et transmigrationem in Babyloniam, anni trecenti nonaginta.26 A transmigratione igitur usque ad pasionem Domini, anni sexcenti sexaginta octo.27 A passione Domini usque ad transitum sancti Martini, anni quadringenti et duodecim.28 A transitu sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis, anni centum duodecim.29 A transitu Chlodovechi regis usque ad transitum Theudeberti, anni triginta septem.30 A transitu Theudeberti usque ad exitum Sigiberti, anni viginti novem.31 Qui sunt simul anni quinquies mille septingenti septuaginta quatuor.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.25

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , LI [Al. XLV]. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > LII [Al. XLVI].

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik