monumenta.ch > Gregorius Turonensis > LI [Al. XLV].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , L [Al. XLIX]. <<<     >>> LII [Al. XLVI].

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., LI [Al. XLV].

1 Dolorem enim ingerit animo ista civilia bella referre.2 Nam post annum iterum Chilpericus ad Guntchramnum fratrem suum legatos mittit, dicens: Veniat frater mecum [Al. meus], et videamus nos, et pacificati persequamur Sigibertum inimicum nostrum.3 Quod cum fuisset factum, seque vidissent, ac muneribus honorassent, commoto Chilpericus exercitu usque Rhemis accessit, cuncta incendens atque debellans.4 Quod audiens Sigibertus, iterum convocatis gentibus illis, quarum supra memoriam fecimus, Parisios venit, et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntios Dunensibus et Turonicis, ut contra Theodobertum ire deberent.5 Quod illi dissimulantes, rex Godegiselum et Guntchramnum duces in capite dirigit.6 Qui commoventes exercitum, adversus eum pergunt.7 At ille derelictus a suis, cum paucis remansit: sed tamen ad bellum exire non dubitat.8 Ineuntes autem praelium, Theodobertus evictus in campo prosternitur, et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur.9 Tunc ab Arnulfo quodam collectus, ablustusque, ac dignis vestibus est indutus, et ad Ecolismensem lismensem civitatem sepultus.10 Chilpericus vero cognoscens quod iterum se Guntchramnus cum Sigiberto pacificasset, se infra Tornacenses muros cum uxore et filiis suis communivit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.25