monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIX [Al. XLIII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLVIII [Al. XLII]. <<<     >>> L [Al. XLIX].

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLIX [Al. XLIII].

1 Et adhuc obstupescimus et admiramur, cur tantae super eos plagae irruerant: sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt, et isti perpetrant.2 Illi post pradicationem sacerdotum, de fanis ad ecclesias sunt conversi; isti quotidie de ecclesiis praedas detrahunt.3 Illi sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt, et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persequuntur.4 Illi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti eas diruunt ac subvertunt.5 Quid de Latta monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiae? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret, et fluvium, qui propinquus est, transire disponeret ut monasterium exspoliaret, clamaverunt monachi, dicentes: Nolite, o barbari, nolite huc transire: beati enim Martini istud est monasterium.6 Haec audientes, eorum multi compuncti a Dei timore regressi sunt.7 Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum, neque beatum confessorem honorabant, ascendentes navem illuc transgrediuntur, et inimico stimulante, monachos caedunt, monasterium evertunt, resque diripiunt, de quibus facientes sarcinas, navi imponunt.8 Ingressique fluvium, protinus vibrante carina huc illucque feruntur.9 Cumque amisso solatio remorum, hastilibus lancearum in fundum alvei defixis remeare conarentur, navis sub pedibus eorum dehiscit, et uniuscuiusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transverberatique cuncti a propriis iaculis interimuntur.10 Unus tantum ex ipsis, qui eos increpabat, ne ista committerent, remansit illaesus.11 Quod si hoc quis fortuitu evenisse iudicat, cernat unum insontem plurimis evasisse de noxiis.12 Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes, res suas domui restituunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.24