monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLVIII [Al. XLII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLVII [Al. XLI]. <<< >>> XLIX [Al. XLIII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLVIII [Al. XLII].
1 Chlodovechus vero Chilperici filius, de Turonico eiectus, Burdegalam abiit.2 Denique cum apud Burdegalensem civitatem nullo prorsus inquietante resideret, Sigulfus quidam a parte Sigiberti se super eum obiecit: quem fugientem cum tubis et buccinis, quasi labentem cervum fugans, insequebatur, qui vix ad patrem regrediendi liberum habuit aditum.3 Tamen per Andegavis regressus, ad eum rediit.4 Cum autem intentio inter Guntchramnum et Sigibertum reges verteretur, Guntchramnus rex apud Parisios omnes episcopos regni sui congregat, ut inter utrosque quid veritas haberet, edicerent.5 Sed ut bellum civile in maiore pernicitate cresceret, eos audire peccatis facientibus distulerunt.6 Chilpericus autem rex in ira commotus, per Theodobertum filium suum seniorem, qui a Sigiberto aliquando apprehensus sacramentum dederat ut ei fidelis esset, civitates eius pervadit, id est Turonis et Pictavis, et reliquas citra Ligerim sitas.7 Qui Pictavis veniens, contra Gundobaldum ducem pugnavit.8 Terga autem vertente exercitu partis Gundobaldi, magnam ibi stragem de populo illo fecit; sed et de Turonica regione maximam partem incendit, et nisi ad tempus manus dedissent, totam continuo debellasset.9 Commoto autem exercitu, Lemovicinum, Cadurcinum, vel reliquas illorum provincias pervadit, vastat, evertit; ecclesias incendit, ministeria detrahit, clericos interficit, monasteria virorum deiicit, puellarum deludit, et cuncta devastat: fuitque illo in tempore peior in ecclesiis gemitus, quam tempore persecutionis Diocletiani.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.24