monumenta.ch > Gregorius Turonensis >
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLV [Al. XXXIX]. <<< >>> XLVII [Al. XLI].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLVI [Al. XL]. Multa enim Mummolus bella gessit,
1 in quibus victor exstitit.2 Nam post mortem Chariberti, cum Chilpericus Turonis ac Pictavis pervasisset, quae Sigiberto rogi per pactum in partem venerant, coniunctus rex ipse cum Guntachramno fratre suo, Mummolum eligunt, qui has urbes ad eorum [Al. verum] dominum revocare deberet.3 Qui Turonis veniens, fugato exinde Chlodovecho Chilperici filio, exactis a populo ad partem regis Sigiberti sacramentis, Pictavos accessit.4 Sed Basilius ac Sigharius Pictavi cives, collecta multitudine, resistere voluerunt: quos de diversis partibus circumdatos oppressit, obruit, interemit; et sic Pictavos accedens, sacramenta exegit.5 Haec interim de Mummolo dicta sufficiant: reliqua in posterum sunt dirigenda.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.24