monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLV [Al. XXXIX].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLIV [Al. XXXVII]. <<< >>> XLVI [Al. XL]. Multa enim Mummolus bella gessit,
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLV [Al. XXXIX].
1 Posthaec tres Langobardorum duces, id est Amo, Zaban, ac Rhodanus, Gallias irrupere.2 Et Amo quidem Ebredunensem carpens viam usque Machovillam Avennici territorii, quam Mummolus munere meruerat regio, accessit: ibique fixit tentoria.3 Zaban vero per Diensem descendens urbem, usque Valentiam venit, ibique castra posuit.4 Rhodanus autem Gratianopolitanam urbem aggressus est, ibique papiliones extendit.5 Et Amo quoque Arelatensem debellavit provinciam, cum urbibus quae circumsitae sunt.6 Et usque ipsum Lapideum campum, qui adiacet urbi Massiliensi accedens, tam de pecoribus, quam de hominibus denudavit: Aquensibus autem obsidionem paravit, de quibus viginti duabus libris argenti acceptis abscessit.7 Sicque et Rhodanus ac Zaban in locis quibus accesserant, fecerunt.8 Quae cum Mummolo perlata fuissent, exercitum movit, et Rhodano, qui Gratianopolitanam urbem debellabat, occurrit.9 Sed cum Iseram fluvium exercitus laboriose transiret, nutu Dei ani mal amnem ingreditur, vadum ostendit: et sic populus in ulteriorem ripam egreditur.10 Quod videntes Langobardi, nec morati, evaginatis gladiis hos appetunt, commissoque bello, in tantum caesi sunt, ut Rhodanus sauciatus lancea ad montium excelsa confugeret.11 Exinde cum quingentis viris qui ei remanserant, per devia silvarum prorumpens, ad Zabanem pervenit, qui tunc urbem Valentiam obsidebat: narravitque ei omnia quae acta fuerant.12 Tunc datis pariter cunctis in praedam, ad Ebredunensem urbem regressi sunt: ibique eis cum innumero exercitu Mummolus in faciem venit, commissoque praelio, Langobardorum phalangae usque ad internecionem caesae, cum paucis duces in Italiam sunt regressi.13 Cumque usque Sigusium urbem perlati fuissent, et eos incolae loci dure susciperent, praesertim cum Sisinnius magister militum a parte imperatoris in hac urbe resideret: simulatus Mummoli puer in conspectu Zabanis, Sisinnio litteras protulit, salutemque ex nomine Mummoli dedit, dicens: En ipsum in proximo.14 Quod audiens Zaban, cursu veloci ab urbe ipsa digressus praeteriit.15 His auditis Amo, collecta omni praeda in itinere, proficiscitur: sed resistentibus nivibus, relicta praeda, vix cum paucis erumpere potuit.16 Exterriti enim erant virtute Mummoli.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.24