monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIV [Al. XXXVII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLIII [Al. XXXVII]. <<< >>> XLV [Al. XXXIX].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLIV [Al. XXXVII].
1 In regno autem Sigiberti regis, remoto ab honore Iovino rectore Provinciae, Albinus in loco eius subrogatur.2 Magnam inter eos inimicitiam haec causa gessit.3 Igitur advenientibus ad cataplum Massiliensium navibus transmarinis, Vigilii archidiaconi homines septuaginta vasa, quae vulgo orcas vocant, olei liquaminisque furati sunt, nesciente domino.4 Negotiator autem cum cognovisset sibi rem furto ablatam fuisse, inquirere diligenter coepit, quo furtum in loco fuisset reconditum.5 Haec inquirens, audiit a quodam, quod homines Vigilii archidiaconi perpetrassent.6 Perveniunt haec ad archidiaconem, qui inquirens et inveniens, nequaquam publicare, sed excusare suos coepit, dicens: Nunquam de domo mea egressus est, qui tale auderet admittere.7 Taliter, inquam, excusante archidiacono, negotiator ad Albinum pergit: causam exserit, et archidiaconem in crimine fraudis huius mistum accusat.8 Die autem sancto Natalis dominici, episcopo in ecclesia adveniente, archidiaconus indutus alba adest, episcopum, ut mos est, invitans ad altare debere procedere, ac solemnitatem diei sancti opportuno debere tempore celebrare.9 Nec mora, Albinus de sede exsiliens, apprehensum archidiaconem detrahit, pugnis calcibusque caedit, et custodia carcerali coarctat.10 Pro quo nunquam obtinere potuerunt, nec episcopus, nec cives, nec ullus maior natu, nec ipsa vox totius populi acclamantis, ut datis fideiussoribus, diem sanctum archidiacono liceat cum reliquis celebrare, atque accusatio eius in posterum debere audiri: sed nec ob ipsa sacrosancta solemnia metum habuit, ut ministrum dominici altaris tali in die non auderet arripere.11 Quid plura? Quatuor millibus solidorum archidiaconem condemnavit: qui in praesentia regis Sigiberti veniens, quadrupla satisfactione, insequente Iovino, composuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.23
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik