monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIII [Al. XXXVII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLII [Al. XXXVI]. <<< >>> XLIV [Al. XXXVII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLIII [Al. XXXVII].
1 Fueruntque in hoc praelio Salonius et Sagittarius fratres atque episcopi, qui non cruce coelesti muniti, sed galea aut lorica saeculari armati, multos manibus propriis, quod peius est, interfecisse referuntur.2 Haec prima Mummoli in certamine victoria fuit.3 Posthaec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, iterum prorumpunt in Gallias, et infra territorium Regense, id est apud Stablonem villam castra ponunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes, vel etiam cuncta vastantes.4 Quod cum Mummolus comperisset, exercitum movet, irruensque super eos, multa ex his millia interfecit, et usque ad vesperam caedere non destitit, donec nox finem faceret.5 Ignaros enim repererat homines, et nihil de his quae accesserunt autumantes.6 Mane autem facto statuunt Saxones exercitum, praeparantes se ad bellum.7 Sed intercurrentibus nuntiis pacem fecerunt, datisque muneribus Mummolo, relicta universa regionis praeda cum captivis, discesserunt: iurantes prius quod ad subiectionem regum, solatiumque [It. auxilium] Francorum redire deberent in Gallias.8 Igitur regressi Saxones in Italiam, assumptis secum uxoribus et parvulis, vel omni supellectile facultatis, redire in Gallias destinantes, scilicet ut a Sigiberto rege collecti, in loco unde egressi fuerant, stabilirentur.9 Feceruntque ex se duos, ut aiunt, cuneos: et unus quidem per Niceam urbem, alius vero per Ebredunensem venit, illam revera tenentes viam, quam anno superiore tenuerant: coniunctique sunt in Avennico territorio.10 Erat enim tunc tempus messium, et locus ille maxime fructus terrae sub divo [Ed. dio] habebat, nec quidquam ex his domi incolae recondiderant.11 Denique accedentes in areas, segetes inter se dividunt; colligentesque ac triturantes, frumenta comedebant, nihil ex his, eis qui laboraverant, relinquentes.12 Verum postquam expensis fructibus ad littus Rhodani amnis accesserunt, ut transacto torrente, regno se regis Sigiberti conferrent, occurrit eis Mummolus, dicens: Non transibitis torrentem hunc.13 Ecce regiones domini mei regis depopulastis, collegistis segetes, pecora devastastis, tradidistis domus incendiis, oliveta ac vineta succidistis.14 Non ascendetis, nisi satisfaciatis prius his quos exiguos reliquistis.15 Alioquin non effugietis manus meas, nisi ponam gladium super vos, et ut uxores et parvulos vestros, et ulciscar iniuriam domini mei Guntchramni regis.16 Tunc illi timentes valde, dantes multa numismatis aurei millia pro redemptione sua transire permissi sunt: et sic Arvernis pervenerunt.17 Erat tunc vernum tempus, proferebant ibi regulas aeris incisas pro auro, quas quisque videns, non dubitabat aliud, nisi quod aurum probatum atque examinatum esset.18 Sic enim coloratum ingenio nescio quo fuit: unde nonnulli hoc dolo seducti, aurum dantes et aes accipientes, pauperes facti sunt.19 Hi vero ad Sigibertum regem transeuntes, in locum unde prius egressi fuerant, stabiliti sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.21
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik