monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII [Al. XXXVI].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XLI [Al. XXXV]. <<< >>> XLIII [Al. XXXVII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLII [Al. XXXVI].
1 Eunius quoque, cognomento Mummolus, a rege Guntchramno patriciatum promeruit: de cuius militiae origine, altius quaedam repetenda putavi.2 Hic etenim Peonio patre ortus, Antissiodorensis urbis incola fuit.3 Peonius vero huius municipii comitatum regebat.4 Cumque ad renovandam actionem, munera regi per filium transmisit, ille datis rebus paternis, comitatum patris ambivit, supplantavitque genitorem, quem sublevare debuerat.5 Ex hoc vero gradatim proficiens, ad maius culmen evectus est.6 Igitur prorumpentibus Langobardis in Gallias, Amatus patricius, qui nuper Celsi successor exstiterat, contra eos abiit, commissoque bello terga vertit, ceciditque ibi.7 Tantamque tunc stragem Langobardi feruntur fecisse de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum: oneratique praeda discesserunt iterum in Italiam.8 Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus, arcessitus a rege, patriciatus culmen meruit.9 Irruentibus iterum Langobardis in Gallias, et usque MustiasCalmes accedentibus, quod adiacet civitati Ebredonensi, Mummolus exercitum movet, et cum Burgundionibus illuc proficiscitur.10 Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus, per devia silvarum irruit super eos: multos interfecit, nonnullos cepit, et regi direxit.11 Quos ille per loca dispersos custodire praecepit, paucis quodammodo per fugam elapsis, qui patriae nuntiarent.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.21