monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI [Al. XXXV].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XL [Al. XXXIV]. <<<     >>> XLII [Al. XXXVI].

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XLI [Al. XXXV].

1 Alboinus vero Langobardorum rex, qui Chlothosindam regis Chlothacharii filiam habebat, relicta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum gente petiit.2 Nam commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abiere, illuc commanere deliberantes.3 Quam regionem ingressi, maxime per septem annos pervagantes, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem.4 Mortua autem Chlothosinda uxore Alboini, aliam duxit coniugem, cuius patrem ante paucum tempus interfecerat.5 Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebatur in quo posset iniurias patris ulcisci.6 Unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, virum veneno necaret: quo defuncto, cum famulo abiit; sed apprehensi, pariter interfecti sunt.7 Langobardi deinceps alium super se regem statuunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.20

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik