monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL [Al. XXXIV].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXIX [Al. XXXIII]. <<< >>> XLI [Al. XXXV].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XL [Al. XXXIV].
1 Palladius autem Brittiani quondam comitis ac Caesariae filius, comitatum in urbe Gaballitana, Sigiberto rege impertiente, promeruit, sed orta intentio inter ipsum et Parthenium episcopum, valde populum collidebat.2 Nam plerumque conviciis, ac diversis opprobriis, ac criminibus obruebat episcopum, pervadens res ecclesiae, spoliansque homines eius.3 Unde factum est ut, hac intentione crescente, cum ad praesentiam iam dicti principis properassent, et diversa sibi invicem obiectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius vocitaret: Ubi sunt mariti tui, cum quibus stuprose ac turpiter vivis? Sed haec in sacerdotem verba prolata, divina confestim ultio subsequens abolevit.4 Nam anno sequenti semotus a comitatu Palladius Arvernum regressus est: Romanus vero comitatum ambivit.5 Factum est autem, ut quadam die in urbe Arverna uterque coniungeretur, et altercantibus inter se pro hac actione comitatus, audivit Palladius se a Sigiberto rege debere interfici: sed falsa haec et maxime a Romano emissa deprehensa sunt.6 Tunc ille timore perterritus, ita in augustiam gravem redactus est, ut minaretur se propria dextera perimere; cumque a matre vel a cognato suo Firmino intente attenderetur, ne perficeret quod mente amara conceperat, per intervalla horarum elapsus a matris aspectu, ingressusque cubiculum, accepto spatio solitudinis, evaginato gladio, cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit, impressusque desuper, gladius ab una ingressus mamilla in spatulam dorsi regressus est: erectusque iterum, similiter altera mamilla perfossus cecidit, et mortuus est: quod non sine diaboli opere perfectum scelus mirati sumus.7 Nam prima eum plaga interlicere potuit, si non diabolus sustentaculum praebuissset, quo haec nefanda perageret.8 Currit mater exanimis, et supra filii corpusculum orbata collabitur, atque omnis familia voces planctus emittit.9 Verumtamen ad monasterium Chrononensem delatus sepulturae mandatur, sed non iuxta Christianorum cadavera positus, sed nec Missarum solemnia meruit.10 Quod non ob aliam causam nisi ob iniuriam episcopi, haec ei evenisse probatur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.20