monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII [Al. XXXII].
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXVII. <<<     >>> XXXIX [Al. XXXIII].

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXXVIII [Al. XXXII].

1 Ergo, ut ad historiam recurramus , mortuo apud Hispaniam Athanagildo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre regnum accepit.2 Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus frater eius totum regnum occupavit.3 Qui uxore mortua, Gunthsuentham reginae Brunichildis matrem accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigiberti, alius Chilperici filiam desponsavit.4 Ille quoque inter eos regnum aequaliter divisit, interficiens omnes illos qui reges interimere consueverant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.20