monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXXV.

1 Defuncto igitur, ut diximus, apud Arvernum Cautino episcopo, plerique intendebant propter episcopatum, offerentes multa, plurima promittentes.2 Nam Eufrasius presbyter, filius quondam senatoris Ennodi, susceptas a Iudaeis species magnas, regi per cognatum suum Beregesilum misit, ut scilicet quod meritis obtinere non poterat, praemiis obtineret.3 Erat quidem elegans in conversatione, sed non erat castus in opere; et plerumque inebriabat barbaros, sed raro reficiebat egenos; et, credo, haec causa obstitit, ut non obtineret, quia non per Deum sed per homines adipisci voluit hos honores.4 Sed nec illud potuit immutari, quod Dominus per os sancti Quintiani locutus est: Quia non surgit de stirpe Hortinzi, qui regat Ecclesiam Dei.5 Congregatis igitur Avitus archidiaconus clericis in ecclesia Arverna, multa [l. nulla] quidem promisit, sed tamen accepto consensu ad regem petiit, voluitque ei tunc Firminus, qui in hac civitate comes positus fuerat, impedire: sed ipse non abiit.6 Amici autem eius, qui in hac causa directi fuerant, rogabant regem, ut saltem una dominica praeteriret, ut hic non benediceretur: quod si propalaretur, mille aureos regi darent; sed rex his non annuit.7 Factum est ergo ut congregatis in unum civibus Arvernis, beatus Avitus, qui tunc temporis, ut diximus, erat archidiaconus, a clero et populo electus cathedram pontificatus acciperet, quem rex in tanto honore dilexit, ut parumper rigorem canonicum praeteriens in sua eum praesentia benedici iuberet, dicens: Merear de manu eius eulogia accipere.8 Haec enim in gratia fecit, ut apud Mettensem urbem benediceretur.9 Idem accepto episcopatu magnum se hominibus praebuit, iustitiam populis tribuens, pauperibus opem, viduis solatium, pupillisque maximum adiumentum.10 Iam si peregrinus ad eum advenerit, ita diligitur, ut in eodem se habere et patrem recognoscat et patriam, qui cum magnis virtutibus floreat, et omnia quae Deo sunt placita ex toto corde custodiat, iniquam in omnibus exstirpans luxuriam, iustam Dei inserit castitatem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.20