monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXIII. <<< >>> XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXXIV.
1 Quid etiam apud quoddam monasterium eo tempore actum sit, pandam: nomen autem monachi, quia superest, nominari nolo, ne cum haec scripta ad eum pervenerint, vanam incurrens gloriam reviliscat.2 Quidam iuvenis ad monasterium veniens, abbati se commendavit, ut in Dei servitio degeret: cui ille cum multa obiiceret, dicens durum esse servitium illius loci, nec omnino tanta possit implere quanta ei iniungebantur, se omnia impleturum in nomine Domini pollicetur; sicque collectus est ab abbate.3 Factum est autem post paucos dies, dum in humilitate atque sanctitate se in omnibus exhiberet, ut expellentes monachi de horrea annonas, quasi coros tres, ad solem siccare ponerent, quas huic custodire praecipiunt.4 Cum autem reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret annonae, subito nubilatum est coelum, et ecce imber validus cum rumore venti festinus ad annonae congeriem appropinquabat: quod cernens monachus, quid agere, quid facere nesciebat.5 Tractans autem quod si caeteros vocaret, prae multitudine hoc recondere in horrea non valerent, cuncta postposita, ad orationem convertitur, Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet.6 Quod cum se terrae deiiciens exoraret, divisa est nubes, et circa annonam pluvia valde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans.7 Cumque reliqui monachi cum abbate haec consentientes, velociter ut annonam colligerent advenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inveniuntque [Leg. inveniunt] haud procul arenae deiectum orantem.8 Quod videns abbas, se post eum prosternit, et pertranseunte pluvia, consummata oratione vocat ut surgeret.9 Quem apprehensum verberibus agi praecepit, dicens: Oportet enim te, fili, in timore et servitio Dei humiliter crescere, non prodigiis atque virtutibus gloriari.10 Reclusumque in cellulam septem dies, eum sicut culpabilem ieiunare praecepit, quo ab eo vanam gloriam, ne ei aliquod impedimentum generaret, averteret.11 Nunc autem idem monachus, ut a fidelibus viris cognovimus, in tanta abstinentia est devotus, ut diebus Quadragesimae nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calice thisinae hauriat: quem Dominus orantibus usque vitae consummationem, ut sibi placeat, custodire dignetur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.20