monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXXIII.

1 Transiit tunc et abbas monasterii ipsius, cui Sunniulfus successit, vir totius simplicitatis et charitatis.2 Nam plerumque hospitum pedes ipse abluebat, manibusque ipse tergebat; unum tantum, quod gregem commissum non timere, sed supplicatione regebat.3 Ipse quoque referre erat solitus, ductum se per visum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte littoris concurrentes populi seu apes ad alvearia mergebantur: et erant alii usque ad cingulum, alii vero usque ad ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se vehementer aduri.4 Erat enim et fons super fluvium positus ita angustus, ut vix unius vestigii latitudinem recipere posset.5 Apparebat autem et in alia parte littoris domus magna extrinsecus dealbata.6 Tunc iis qui cum eo erant, quid sibi haec velint interrogat.7 At illi dixerunt: De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignavus; qui vero strenuus fuerit, sine periculo transit, et inducitur laetus in domum quam conspicis ultra.8 Haec audiens a somno excutitur, multo deinceps monachis severior apparens.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.20