monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXXI.

1 Igitur in Galliis magnum prodigium de Taureduno castro apparuit, quod super Rhodanum fluvium in monte collocatum erat.2 Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tandem scissus atque separatus mons ille ab alio monte sibi propinquo, cum hominibus, ecclesiis, opibusque ac domibus in fluvium ruit, exclusoque amnis illius littore, aqua retrorsum petiit Locus etenim ille ab utraque parte a montibus conclusus erat, inter quorum angustias torrens defluit.3 Inundans ergo superiorem partem, quae ripae insidebat, operuit atque delevit.4 Accumulata enim aqua erumpens deorsum, inopinatos reperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enecavit, domos evertit, iumenta delevit, et quae cuncta littoribus illis insidebant, usque ad Ienubam civitatem, violenta atque subita inundatione diripuit atque subvertit.5 Traditur a multis tantam congeriem inibi aquae fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur.6 Quod dubium non est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illis inter angustias montium defluit, nec habuit in latere, cum fuit exclusus, quo se diverteret; commotumque montem qui descenderat adsemel erupit, et sic cuncta delevit.7 Quod cum factum fuisset, triginta monachi, unde castrum ruerat advenerunt, et terram illam, quae monte diruente remanserat, fodientes, aes sive ferrum reperiunt.8 Quod dum agerent, mugitum montis, ut prius fuerat, audierunt.9 Sed dum a saeva cupiditate retinentur, pars illa quae nondum ruerat, super eos cecidit, quos operuit atque interfecit, nec ultra inventi sunt.10 Similiter et ante cladem Arvernam, magna regionem illam prodigia terruerunt.11 Nam plerumque tres aut quatuor splendores magni circa solem apparuerunt, quos rustici soles vocabant, dicentes: Ecce tres vel quatuor soles in coelo.12 Quadam tamen vice in kalendis Octobribus, ita sol obscuratus apparuit, ut nec quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed teter atque decolor apparens, quasi saccus videbatur.13 Nam et stella, quam quidam cometem vocant, radium tanquam gladium habens, super regionem illam per annum integrum apparuit, et coelum ardere visum est, et multa alia signa apparuere.14 In ecclesia vero Arverna, dum matutinae celebrarentur vigiliae in quadam festivitate, avis corydalus, quam alaudam vocamus, ingressa, omnia luminaria quae lucebant, alis superpositis in tanta velocitate exstinxit, ut putares ea in unius hominis manu posita, aqua fuisse submersa: in sacrario autem sub velo transiens, cicindelum exstinguere voluit, sed ab ostiariis prohibita atque occisa est.15 Simile et in basilica beati Andreae de lychnis lucentibus, avis alia fecit.16 Iam vero adveniente ipsa clade, tanta strages de populo illo facta est per totam regionem illam, ut nec numerari possit quantae ibidem ceciderint legiones.17 Nam cum iam sarcofagi aut tabulae defecissent, decem aut eo amplius in una humi fossa sepeliebantur.18 Numerata sunt autem quadam Dominica in una beati Petri basilica trecenta defunctorum corpora: erat enim et ipsa mors subita.19 Nam nascente in inguine aut in ascella vulnere in modum serpentis, ita inficiebantur homines illi a veneno, ut die altera aut tertia spiritum exhalarent.20 Sed et sensum vis illa veneni auferebat ab homine.21 Tunc et Cato presbyter mortuus est.22 Nam cum de hac lue multi fugissent, ille tamen populum sepeliens, et Missas dicens viritim, nunquam ab eo loco discessit.23 Hic autem presbyter multae humanitatis, et satis dilector pauperum fuit: et credo haec causa ei, si quid superbiae habuit, medicamentum fuit.24 Cautinus autem episcopus, cum diversa loca, hanc cladem timens, circumisset, ad civitatem regressus est, et hanc incurrens, parasceve Passionis dominicae obiit.25 Nam ipsa hora et Tetradius consobrinus eius mortuus est.26 Tunc et Lugdunum, Biturix, Cavillonum atque Divionum ab hac infirmitate valde depopulata sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.20

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.