monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXIX. <<< >>> XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXX.
1 Sigibertus vero rex Arelatensem urbem capere cupiens, Arvernos commoveri praecepit.2 Erat enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite abiit.3 Sed et de alia parte Audouarius cum exercitu advenit, ingressique urbem Arelatensem, sacramenta pro parte Sigiberti regis exegerunt.4 Quod cum Guntchramnus rex comperisset, Celsum patricium cum exercitu illuc dirigit: qui abiens Avennicam [Avenionem] urbem abstulit.5 Accedens autem Arelatem, et vallans eam, impugnare exercitum Sigiberti, qui infra muros continebatur, coepit.6 Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos: Egredimini foras, et inite certamen, quia non poteritis sub murorum conclusione degentes, neque nos, neque urbis istius subiecta defendere.7 Quod si vos Deo propitio illos devincitis, nos fidem quam promisimus custodiemus: si vero illi contra vos invaluerint, ecce reseratas reperietis portas; ingredimini ne pereatis.8 Hoc illi dolo delusi, egressi foras bellum parant; sed superati ab exercitu Celsi, fugam ineunt, venientesque ad urbem, portas reperiunt obseratas.9 Cumque exercitus a tergo iaculis feriretur, operireturque lapidibus ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigunt, ibique parmis superpositi, ulteriorem ripam expetunt.10 Sed multos ex his violentia amnis direptos enecavit, fecitque Rhodanus tunc Arvernis, quod fecisse quondam Simois legitur de Troianis: . . . . . Correpta sub undis
Scuta virum, galeasque, et fortia corpora volvit.
11 Apparent rari nantes in gurgite vasto.
12 (Virg. Aeneid. lib. I.) Qui vix natandi, ut diximus, impulsu, parmarumque adiuti adminiculo, littoris alterius plana contingere potuerunt. Qui nudati a rebus, ab equitibus [Al. equis] destituti, non sine grandi contumelia patriae restituti sunt.13 Firmino tamen et Audouario discedendi via indulta est.14 Multi ibi tunc viri ex Arvernis, non solum torrentis impetu rapti, verum etiam gladiorum ictibus sunt prostrati.15 Ac sic Guntchramnus rex recepta urbe illa, iuxta consuetudinem bonitatis suae, Avennicam ditionibus fratris sui restituit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.20