monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXIX.
1 Chuni vero iterum in Gallias venire conabantur, adversus quos Sigibertus cum exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem virorum fortium.2 Cumque confligere deberent, isti magicis artibus instructi, diversas eis fantasias ostendunt, et eos valde superant.3 Fugiente autem exercitu Sigiberti, ipse inclusus a Chunis retinebatur, nisi postea, ut erat elegans et versutus, quos non potuit superare virtute praelii, superavit arte donandi.4 Nam datis muneribus foedus cum rege iniit, ut omnibus diebus vitae suae nulla inter se praelia commoverent: idque ei magis ad laudem, quam ad aliquod pertinere opprobrium iusta ratione pensatur.5 Sed et rex Chunorum multa munera regi Sigiberto dedit.6 Vocabatur autem Gaganus; omnes enim reges gentis illius hoc appellantur nomine.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.19
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik