monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXVIII.

1 Quod videns Chilpericus rex, cum iam plures haberet uxores, sororem eius Galsuintham expetiit, promittens per legatos se alias relicturum: tantum condignam sibi, regisque prolem mereretur accipere.2 Pater vero eius has promissiones accipiens, filiam suam, sicut anteriorem, similiter ipsi cum magnis opibus destinavit.3 Nam Galsuintha aetate senior quam Brunichildis erat.4 Quae cum ad Chilpericum regem venisset, cum grandi honore suscepta, eiusque est sociata coniugio: a quo etiam magno amore diligebatur.5 Detulerat enim secum magnos thesauros.6 Sed per amorem Fredegundis, quam prius habuerat, ortum est inter eos grande scandalum.7 Iam enim in lege catholica conversa fuerat, et chrismata.8 Cumque se regi quereretur assidue iniurias perferre, diceretque nullam se dignitatem cum eodem habere, petiit ut relictis thesauris, quos secum detulerat, liberam redire permitteret ad patriam.9 Quod ille per ingenia dissimulans, verbis eam lenibus demulsit.10 Ad extremum eam suggillari iussit a puero, mortuamque reperit in strato.11 Post cuius obitum Deus virtutem magnam ostendit.12 Lychnus enim ille, qui fune suspensus coram sepulcro eius ardebat, nullo tangente, fune disrupto in pavimentum corruit: et fugiente ante eum duritia pavimenti, tanquam in aliquod molle elementum descendit, atque medius est suffossus, nec omnino contritus: quod non sine grandi miraculo videntibus fuit.13 Rex autem cum eam mortuam deflesset, post paucos dies Fredegundem recepit in matrimonio.14 Post quod factum, reputantes eius [Bell. ei] fratres, quod sua emissione antedicta regina fuerit interfecta, eum de regno deiiciunt.15 Habebat autem tunc Chilpericus tres filios de Audouera priore regina sua: id est Theodobertum, cuius supra meminimus (Cap. 23), Merovechum atque Chlodovechum.16 Sed ad coepta redeamus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.18

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik