monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXV. <<< >>> XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXVI.
1 Porro Charibertus rex Ingobergam accepit uxorem, de qua filiam habuit, quae postea in Cantiam, virum accipiens, est deducta.2 Habebat tunc temporis Ingoberga in servitium suum duas puellas pauperis cuiusdam filias, quarum prima vocabatur Marcovefa, religiosam vestem habens; alia vero Merofledis: in quarum amore rex valde detinebatur; erant enim, ut diximus, artificis lanarii filiae.3 Aemula ex hoc Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem earum secretius operari fecit, futurum ut dum haec rex cerneret, odio filias eius haberet: quo operante vocavit regem.4 Ille autem sperans aliquid novi videre, aspicit hunc eminus lanas regias componentem: quod videns, commotus in ira, reliquit Ingobergam, et Merofledem accepit.5 Habuit et aliam puellam opilionis, id est pastoris ovium, filiam, nomine Theudechildem, de qua et fertur filium habuisse, qui ut processit ex alvo, protinus delatus est ad sepulcrum.6 Huius regis tempore apud urbem Sanctonicam Leontius, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, asserens non canonice eum fuisse hoc honore donatum.7 Decretum enim regis Chlothacharii habuerat, ut absque metropolitani consilio benediceretur, qui non erat praesens.8 Quo eiecto consensum fecere in Heraclium; tunc Burdegalensis urbis presbyterum, quod regi Chariberto subscriptum propriis manibus, per Nuncupatum presbyterum transmiserunt.9 Qui veniens Turonis, rem gestam beato Eufronio pandit, deprecans ut hoc consensum subscribere dignaretur, quod vir Dei manifeste respuit.10 Igitur postquam presbyter Parisiacae urbis portas ingressus regis praesentiam adiit, haec effatus est: Salve, rex gloriose.11 Sedes enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam.12 Cui ille: Nunquid, ait, Romanam adisti urbem, ut papae illius nobis salutem deferas? Pater, inquit presbyter, tuus Leontius cum provincialibus suis salutem tibi mittit, indicans Aemulum, sic enim vocitare consueverant Emerium in infantia sua, eiectum ab episcopatu, pro eo quod praetermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit.13 Ideoque consensum ad te direxerunt, ut alius in loco eius substituatur: quo fiat, ut dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia aevis prolixioribus propagetur.14 Haec eo dicente, frendens rex eum a suis conspectibus extrahi iussit, et plaustro spinis oppleto imponi desuper, et in exsilium protrudi praecepit, dicens: Putasne quod non est super quisquam de filiis Chlothacharii regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem eius voluntas elegit, absque nostro iudicio proiecerunt? Et statim directis viris religiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camerariis suis, qui exactis a Leontio episcopo mille aureis, reliquos iuxta possibilitatem condemnarent episcopos: et sic principis est ultus iniuriam.15 Posthaec Marcovefam, Merofledis scilicet sororem, coniugio copulavit.16 Pro qua causa a sancto Germano episcopo excommunicatus uterque est.17 Sed cum eam rex relinquere nollet, percussa iudicio Dei obiit.18 Nec multo post et ipse rex post eam decessit Charibertus: cuius post obitum Theudechildis una reginarum eius, nuntios ad Guntchramnum regem dirigit, se ultro offerens matrimonio eius.19 Quibus rex hoc reddidit in responsis: Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis: ego enim accipiam eam, faciamque magnam in populis, ut scilicet maiore mecum honore quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur.20 At illa gavisa, collectis omnibus, ad eum profecta est.21 Quod cernens rex ait: Rectius est enim, ut hi thesauri penes me habeantur, quam post [Ed. apud] hanc, quae indigne germani mei thorum adivit.22 Tunc ablatis multis, paucis relictis, Arelatensi eam monasterio destinavit.23 Haec vero aegre acquiescens ieiuniis ac vigiliis affici per occultos nuntios Gotthum quemdam advocat [Al. adivit], promittens quod si se in Hispanias deductam coniugio copularet, cum thesauris suis de monasterio egrediens, libenti eum animo sequeretur.24 Quod ille, nihil dubitans, repromisit.25 Cumque haec collectis rebus, factisque voluclis [Al. volucris], a coenobio pararet egredi, anticipavit voluntatem eius industria abbatissae: deprehensaque fraude, eam graviter caesam custodiae mancipare praecepit, in qua usque ad exitum vitae praesentis, non mediocribus attrita passionibus, perduravit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.216 hab1092.18
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXV. <<< >>> XXVII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVI.