monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXII.

1 Chilpericus vero post patris funera, thesauros qui in villa Brinnaco erant congregati, accepit, et ad Francos utiliores petiit, ipsosque muneribus mollitos sibi subdidit.2 Et mox Parisios ingreditur, sedemque Childeberti regis occupat, sed non diu hoc ei licuit possidere; nam coniuncti fratres eius eum exinde repulere, et sic inter se hi quatuor, id est Charibertus, Guntchramnus, Chilpericus, atque Sigibertus, divisionem legitimam faciunt.3 Deditque sors Chariberto regnum Childeberti, sedemque habere Parisios; Gunthchramno vero regnum Chlodomeris, ac tenere sedem Aurelianensem; Chilperico vero regnum Chlothacharii patris eius, cathedramque Suessionas habere; Sigiberto quoque regnum Theuderici, sedemque habere Rhemensem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.18