monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XXI.

1 Rex vero Chlothacharius anno quinquagesimo primo regni sui, cum multis muneribus limina beati Martini expetiit, et adveniens Turonis ad sepulcrum antedicti antistitis, cunctas actiones quas fortasse negligenter egerat replicans, et orans cum grandi gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret, et ea quae irrationabiliter commiserat, suo obtentu dilueret.2 Exin regressus, quinquagesimo primo regni sui anno, dum in Cotia silva venationem exerceret, a febre corripitur, et exinde Compendium villam rediit: in qua cum graviter vexaretur a febre, aiebat: Vua! Quid putatis, qualis est ille Rex coelestis, qui sic tam magnos reges interficit! In hoc enim taedio positus, spiritum exhalavit.3 Quem quatuor filii sui cum magno honore Suessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt.4 Obiit autem post unum decurrentis anni diem, quo Chramnus fuerat interfectus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.18