monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XX.

1 Childebertus igitur rex aegrotare coepit, et cum diutissime apud Parisios lectulo decubasset, obiit; et ad basilicam beati Vincentii, quam ipse construxerat, est sepultus.2 Cuius regnum et thesauros Chlothacharius rex accepit: Ultrogottham vero et filias eius duas in exsilium posuit.3 Chramnus autem patri repraesentatur, sed postea infidelis exstitit.4 Cumque se cerneret evadere non posse, Britanniam petiit: ibique cum Chonobro Britannorum comite, ipse et uxor eius, ac filiae latuerunt.5 Wiliacharius autem socer eius ad basilicam sancti Martini confugit.6 Tunc sancta basilica a peccatis populi ac ludibriis, quae in ea fiebant, per Wiliacharium coniugemque eius succensa est, quod non sine gravi suspirio memoramus.7 Sed et civitas Turonica ante annum iam igni consumpta fuerat, et totae ecclesiae in eadem constructae, desertae relictae sunt.8 Protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothachario rege, stanno cooperta est, et in illa, ut prius fuerat, elegantia, reparata.9 Tunc duae acies locustarum apparuerunt, quae per Arvernum atque Lemovicinum transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum venerunt, in quo, praelio magno inter se acto, maxime sunt collisae.10 Chlothacharius autem rex, contra Chramnum frendens, cum exercitu adversus eum in Britanniam dirigit.11 Sed nec ille contra patrem egredi timuit.12 Cumque in uno campo conglobatus uterque resideret exercitus, et Chramnus cum Britannis contra patrem aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est.13 Ea quoque nocte Chonober comes Britannorum dicit ad Chramnum: Iniustum censeo te contra patrem tuum debere egredi.14 Permitte me hac nocte, ut irruam super eum, ipsumque cum toto exercitu prosternam.15 Quod Chramnus, ut credo, virtute Dei praeventus, fieri non permisit.16 Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad bellum contra se properant.17 Ibatque Chlothacharius rex tanquam novus David contra Absalonem filium pugnaturus, plangens atque dicens: Respice, Domine, de coelo, et iudica causam meam, quia iniuste a filio iniurias patior.18 Respice, et iudica iuste; illudque impone iudicium, quod quondam inter Absalonem et patrem eius David posuisti.19 Confligentibus igitur pariter, Britannorum comes terga vertit, ibique et cecidit.20 Denique Chramnus fugam iniit, naves in mari paratas habens: sed dum uxorem et filias suas liberare voluit, ab exercitu patris oppressus, captus atque ligatus est.21 Quod cum Chlothachario regi nuntiatum fuisset, iussit eum cum uxore et filiabus igni consumi: inclusique in tugurio cuiusdam pauperculi, Chramnus super scamnum extensus orario suggillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.17

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik