monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XVII.

1 Tunc Chramnus iam accepta uviliacharii filia, Parisios accedens, secum Childebertum regem constringit in fide atque charitate, iurans se patri esse certissimum inimicum.2 Childebertus autem rex, dum Chlothacharius contra Saxones decertaret, in Campaniam Rhemensem accedit, et usque Rhemis civitatem properans, cuncta praedis atque incendio devastavit.3 Audierat enim fratrem suum a Saxonibus fuisse peremptum, et regno suo cuncta subiici aestimans, quae adire potuit universa pervasit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.216 hab1092.17

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik