monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XIV. <<<     >>> XVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XV.

1 Turonici autem audientes regressum fuisse regem de caede Saxonum, facto consensu in Eufronium presbyterum, ad eum pergunt, dataque suggestione, respondit rex: Praeceperam enim, ut Cato presbyter illic ordinaretur: et cur est spreta iussio nostra? Responderunt ei: Petivimus enim eum, sed noluit venire.2 Haec illis dicentibus, advenit subito Cato presbyter deprecans regem, ut eiecto Cautino ipsum Arverno iuberet institui.3 Quod rege irridente, petiit iterum ut Turonis ordinaretur, quod ante despexerat.4 Cui rex ait: Ego primum praecepi, ut Turonis te ad episcopatum consecrarent: sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongaberis a dominatione eius.5 Et sic confufus abscessit.6 De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt eum nepotem esse beati Gregorii, cuius supra meminimus.7 Respondit rex: Prima haec est et magna generatio.8 Fiat voluntas Dei, et beati Martini.9 Electio compleatur.10 Et data praeceptione, octavus decimus post beatum Martinum sanctus Eufronius ordinatur episcopus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.211 hab1092.17

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik