monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XIV.

1 Igitur Chlothacharius post mortem Theodobaldi cum regnum Franciae suscepisset, atque illud circumiret, audivit a suis iterata insania effervescere Saxones, sibique esse rebelles; et quod tributa, quae annis singulis consueverant ministrare, contemnerent reddere.2 His incitatus verbis, ad eos dirigit.3 Cumque iam prope terminum illorum esset, Saxones legatos ad eum mittunt, dicentes: Non enim sumus contemptores tui, et ea quae fratribus ac nepotibus tuis reddere consuevimus, non negamus, et maiora adhuc, si quaesieris, reddemus.4 Unum tantum exposcimus, ut sit pax, ne tuus exercitus et noster populus collidatur.5 Haec audiens Chlothacharius rex, ait suis: Bene loquuntur hi homines: non incedamus super eos, ne forte peccemus in Deum.6 At illi dixerunt: Scimus enim eos mendaces, nec omnino quod promiserint impleturos.7 Eamus super eos.8 Rursum Saxones obtulerunt medietatem facultatis suae, pacem petentes.9 Et Chlothacharius rex ait suis: Desistite, quaeso, ab his hominibus, ne super nos Dei ita concitetur.10 Quod illi non acquieverunt.11 Rursum Saxones obtulerunt vestimenta, pecora, vel omne corpus facultatis suae, dicentes: Haec omnia tollite cum medietate terrae nostrae: tantum uxores et parvulos nostros relinquite liberos, et bellum inter nos non committatur.12 Franci autem nec hoc acquiescere voluerunt.13 Quibus ait Chlothacharius rex: Desistite, quaeso, desistite ab hac intentione.14 Verbum enim directum non habemus; nolite ad bellum ire, in quo disperdamini.15 Tamen si eo ire volueritis spontanea voluntate, ego non sequar.16 Tunc illi ira commoti contra Chlothacharium regem, super eum irruunt, et scindentes tentorium eius, ipsum quoque conviciis exasperantes, ac vi detrahentes, interficere voluerunt, si cum illis abire differret.17 Haec videns Chlothacharius, invitus fuit cum eis.18 At illi inito certamine, maxima ab adversariis internecione caeduntur: tantaque ab utroque exercitu multitudo cecidit, ut nec aestimari, nec numerari penitus possit.19 Tunc Chlothacharius valde confusus pacem petiit, dicens se non sua voluntate super eos venisse.20 Qua obtenta, ad propria rediit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.209 hab1092.17

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik