monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XII. <<< >>> XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XIII.
1 Chramnus vero his diebus apud Arvernum residebat.2 Multae enim causae tunc per eum irrationabiliter gerebantur; et ob hoc acceleratus est de mundo: multum enim maledicebatur a populo.3 Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bonum utileque posset accipere; nisi collectis vilibus personis aetate iuvenili fluctuantibus, eosdem tantummodo diligeba, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum datis praeceptionibus, eisdem videntibus trahi iuberet.4 Firminum a comitatu urbis graviter iniuriatum abegit, et Salustium Evodii [Al. Euvodi] filium subrogavit.5 Sed Firminus cum socru sua ecclesiam petiit.6 Erant autem Quadragesimae dies: et Cautinus episcopus in Brivatensem dioecesim psallendo adire disposuerat, iuxta institutionem sancti Galli, sicut supra scripsimus.7 Egressus est igitur episcopus ab urbe cum magno fletu, metuens ne aliquid in itinere adversi perferret: intendebat enim et ipsi rex Chramnus minas.8 Qui dum iter ageret, misit rex Imnacharium et Scaptharium primos de latere suo, dicens: Ite et vi abstrahite Firminum, Caesariamque socrum eius de ecclesia.9 Discedente vero episcopo cum psallentio, sicut supra memoravimus, hi qui missi fuerant a Chramno, ingrediuntur ecclesiam, ac Firminum Caesariamque variis collocutionum dolis mulcere tentant.10 Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per ecclesiam colloquuntur, et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae dicebantur, ad regias aedis sacrae, quae tunc reseratae fuerant, appropinquant.11 Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius Caesariam apprehensos inter brachia ab ecclesia eiiciunt, paratis pueris qui susciperent: quos statim in exsilium direxerunt.12 Sed die altera depressis somno custodibus, ipsi se liberos sentientes, ad beati Iuliani basilicam confugiunt, et sic ab exsilio liberantur: res tamen eorum fisco collate sunt.13 Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset quod et ipse iniuriaretur, ac memoratum iter terens equum haberet stratum, vidit post tergum homines venientes cum caballis, qui ad occursum eius veniebant, et ait: Vae mihi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me comprehendendum. Et ascenso equite [Al. equo], relicto psallentio, solus usque in porticum basilicae sancti Iuliani, ambobus urgens calcaneis cornipedem, pene exanimis percurrit.14 Sed nos haec narrantes, Sallustii sententiam, quam in detractores historiographorum protulit, memoramus; ait enim « Arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; deinde quia plerique delicta, quae reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant.15 » Sed coepta sequamur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.209 hab1092.17