monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XI. <<<     >>> XIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., XII.

1 Denique Cautinus assumpto episcopatu, talem se reddidit, ut ab omnibus exsecraretur, vino ultra modum deditus: nam plerumque in tantum infundebatur potu, ut de convivio vix a quatuor portaretur.2 Unde factum est, ut epilepticus fieret in sequenti: quod saepius populis manifestatum fuit.3 Erat enim et avaritiae intantum incumbens, ut cuiuscunque possessionis fines eius termino adhaesissent, interitum sibi putaret, si ab eisdem aliquid non minuisset: et a maioribus quidem cum rixa et scandalo auferebat, a minoribus autem violenter diripiebat.4 Quibus et a quibus, ut Sollius noster ait, « nec dabat pretia contemnens, nec accipiebat instrumenta desperans.5 » Erat enim tunc temporis Anastasius presbyter, ingenuus genere, qui per chartas gloriosae memoriae Chrotechildis reginae proprietatem aliquam possidebat: quem plerumque conventum episcopus rogabat humiliter ac suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret, sibique possessionem hanc subderet.6 Sed ille cum voluntatem sacerdotis sui implere differret, eumque episcopus nunc blanditiis provocaret, nunc minis terreret, ad ultimum invitum urbi exhiberi praecepit, ibique impudenter teneri; et, nisi instrumenta daret, iniuriis affici et fame necari iussit.7 Sed ille virili repugnans spiritu, nunquam praebuit instrumenta, dicens: Satius sibi esse ad tempus inedia tabescere, quam sobolem in posterum miseram derelinqui.8 Tunc ex iussu episcopi traditur custodibus, ut nisi has chartulas proderet, fame necaretur.9 Erat enim ad basilicam sancti Cassii martyris crypta antiquissima abditissimaque, ubi erat sepulcrum magnum ex marmore Pario, in quo grandaevi cuiusdam hominis corpus positum videbatur.10 In hoc sepulcro super sepultum vivens presbyter sepelitur, operiturque lapide, quo prius sarcophagum fuit obtectum, datis ante ostium custodibus.11 Sed custodes fidi quod lapide premeretur, cum esset hyems, accenso igne, vino sopiti calido obdormiunt.12 At presbyter, tanquam novus Ionas, velut de ventre inferi, ita de conclusione tumuli Domini misericordiam flagitabat.13 Et quia spatiosum erat, ut diximus, sarcophagum, etsi se integrum vertere non poterat, manus tamen in parte qua voluisset libere extendebat.14 Manabat enim ex ossibus mortuis, ut ipse referre erat solitus, fetor lethalis, qui non solum externa, verum etiam interna viscerum quatiebat.15 Cumque pallio aditus narium obseraret, quandiu flatum continere poterat, nihil pessimum sentiebat: ubi autem se quasi suffocari putabat, remoto paululum ab ore pallio, non modo per os aut per nares, verum etiam per ipsas, ut ita dicam, aures, odorem pestiferum nauriebat.16 Quid plura? Quando divinitati, ut credo, condoluit, manum dexteram ad spondam sarcophagi tendit, reperitque vectem, qui decedente opertorio, inter ipsum ac labium sepulcri remanserat.17 Quem paulatim commovens, sensit cooperante Dei adiutorio, lapidem amoveri.18 Verum ubi ita remotus fuit, ut presbyter caput foras educeret, maiorem quo totus egrederetur aditum liberius patefecit.19 Interea operientibus nocturnis tenebris diem, nec adhuc usquequaque diffusis, aliud cryptae ostium petit: erat enim seris fortissimis clavisque firmissimis obseratum; verumtamen non erat ita levigatum, ut inter tabulas aspicere homo non posset.20 Ad hos aditus presbyter caput reclinat, advertitque hominem viam praetereuntem.21 Hunc, licet voce tenui, vocat.22 Exaudit ille, nec mora, securem manu tenens, sudes ligneas, quibus serae continebantur, incidit, aditumque presbytero patefecit.23 At ille de nocte consurgens, ad domum pergit, satis virum obsecrans, ne de eo cuiquam aliud enarraret.24 Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata regina tradiderat, ad Chlothacharium regem defert, indicans qualiter ab episcopo suo vivens sepulturae fuerat mancipatus.25 Stupescentibus autem omnibus, et dicentibus, nunquam vel Neronem, vel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo vivens sepulcro reconderetur, advenit ad Chlothacharium regem Cautinus episcopus: sed accusante presbytero, victus confususque discessit.26 Presbyter autem acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensavit posseditque, ac suis posteris dereliquit.27 In Cautino autem nihil sancti, nihil pensi fuit: de omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, adplene immunis fuit.28 Iudaeis valde charus ac subditus erat, non pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas cum hic blandiretur, et illi se adulatores manifestissime declararent, maiori quam constabant pretio venumdabant.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.209 hab1092.17

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.