monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , VIII. <<< >>> X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., IX.
1 Theodobaldus vero cum iam adultus esset, Uvaldetradam.2 duxit uxorem.3 Hunc Theodobaldum ferunt mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, quem suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens: Serpens ampullam vino plenam reperit, per cuius os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit: a quo inflatus vino, exire per aditum quo ingressus fuerat, non valebat.4 Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur, nec posset, ait ad serpentem: Evome prius quod inglutisti, et tunc poteris abscedere liber.5 Quae fabula magnum ei timorem atque odium praeparavit.6 Sub eo enim et Buccellinus, cum totam Italiam in Francorum regnum redegisset, a Narsete interfectus est, Italia ad partem imperatoris capta, nec fuit qui eam ultra reciperet.7 Sub huius tempore uvas in arbore, quam sambucum vocamus, absque vitis coniunctione natas vidimus; et flores ipsarum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitae sunt, racemorum grana dederunt.8 Tunc et in circulum lunae stella quinta ex adverso veniens introisse visa est.9 Credo haec signa mortem ipsius regis annuntiasse.10 Ipse vero valde infirmatus, a cinctura deorsum se volutare non poterat.11 Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuus est, regnumque eius Chlothacharius rex accepit, copulans Vuldetradam uxorem eius strato suo.12 Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit eam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque Arvernis Chramnum filium suum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.206 hab1092.17
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik