monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , V. <<< >>> VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., VI.
1 Episcopi tamen qui advenerant ad sanctum Gallum sepeliendum, postquam eum sepelierant, dixerunt Catoni presbytero: Videmus quia te elegit pars maxima populorum: veni, consenti nobis, et benedicentes consecremus te ad episcopatum.2 Rex vero parvulus est, et si qua tibi ascribitur culpa, nos suscipientes te sub defensione nostra, cum proceribus et primis regni Theodobaldi regis agemus, ne tibi ulla excitetur iniuria; nos quoque (intantum fideliter crede, ut spondeamus pro te) omnia, etiam si damni aliquid supervenerit, de nostris propriis facultatibus id reddituros.3 At ille cothurno vanae conflatus gloriae, ait: Nostis enim fama currente, me ab initio aetatis meae semper religiose vixisse, vacasse ieiuniis, eleemosynis delectatum fuisse, continuatas saepius exercuisse vigilias, psallentio vero iugi crebra perstitisse statione nocturna.4 Nec me Dominus Deus meus patitur hac ordinatione privari, cui tantum famulatum exhibui; nam et ipsos clericatus gradus canonica sum semper institutione sortitus.5 Lector decem annis fui, in subdiaconatus officio quinque annis ministravi, diaconatui vero quindecim annis mancipatus fui, presbyterii autem iam honore viginti annis potior.6 Quid enim mihi nunc restat, nisi ut episcopatum, quem fidelis servitus promeretur, accipiam? Vos igitur revertimini ad civitates vestras, et si quid utilitati vestrae competit, exercete; nam ego canonice assumpturus sum hunc honorem.7 Haec audientes episcopi, et in eum vanam gloriam exsecrantes, discesserunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.205 hab1092.17