monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., V.
1 Denique cum beatus Quintianus, sicut supra diximus, ab hoc mundo migrasset, sanctus Gallus in eius cathedram, rege opitulante, substitutus est.2 Huius tempore cum lues illa, quam inguinariam vocant, per diversas regiones desaeviret, et maxime tunc Arelatensem provinciam depopularetur, sanctus Gallus non tantum pro se, quantum pro populo suo trepidus erat.3 Cumque diu noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem, quam vestem in similitudine nivis candidam efferebat; et ait ad eum: Bene enim facis, o sacerdos, quod sic Dominum pro populo tuo supplicas: exaudita est enim oratio tua; et ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperiet.4 Nunc autem ne timeas: post octo vero annos time.5 Unde manifestum fuit, transactis his annis, eum a saeculo discessurum.6 Expergefactus autem, et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod eum per coelestem nuntium confortare dignatus est, Rogationes illas instituit, ut media Quadragesima psallendo, ad basilicam beati Iuliani martyris itinere pedestri venirent.7 Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta.8 Tunc etiam in subita contemplatione parietes vel domorum vel ecclesiarum signari videbantur.9 Unde a rusticis haec scriptio Thau vocabatur.10 Cum autem regiones alias, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit.11 Unde ego non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari defendente Domino non videret.12 Cum autem ab hoc mundo migrasset, et ablutus in ecclesiam deportatus fuisset, Cato presbyter continuo a clericis de episcopatu laudes accepit, et omnem rem ecclesiae, tanquam si iam esset episcopus, in suam redegit potestatem: ordinatores removet, ministros respuit, cuncta per se ordinat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.205 hab1092.17