monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., IV.
1 Chanao quoque Britannorum comes tres fratres suos interfecit.2 Volens autem adhuc Macliavum interficere, comprehensum atque catenis oneratum in carcere retinebat, qui per Felicem Namneticum episcopum a morte liberatus est.3 Posthaec iuravit fratri suo, ut ei fidelis esset; sed nescio quo casu sacramentum irrumpere voluit: quod Chanao sentiens, iterum eum persequebatur.4 At ille, cum se evadere non posse videret, post alium comitem regionis illius fugit, nomine Chonomorem.5 Is cum sentiret persecutores eius appropinquare, sub terra eum in loculo abscondit, componens desuper ex more tumulum, parvumque ei spiraculum reservans, unde halitum resumere posset.6 Advenientibus autem persecutoribus eius dixerunt: Ecce hic Macliavus mortuus atque sepultus iacet.7 Quod illi audientes, atque gaudentes, et super tumulum illum bibentes, renuntiaverunt fratri eum mortuum esse.8 Quod ille audiens, regnum eius integrum accepit: nam semper Britanni sub Francorum potestate post obitum regis Chldovechi fuerunt, et comites, non reges appellati sunt.9 Macliavus autem de sub terra consurgens, Veneticam urbem expetiit, ibique tonsuratus, et episcopus ordinatus est.10 Mortuo autem Chanaone, hic apostatavit, et demissis capillis, uxorem quam post clericatum reliquerat, cum regno fratris simul accepit: sed ab episcopis excommunicatus est, cui qualis fuerit interitus, sequenter scribemus (lib. V, cap. 16).11 Obiit autem Baudinus episcopus anno sexto episcopatus sui: in cuius locum Guntharius abbas subrogatur, decimus septimus post transitum sancti Martini.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.204 hab1092.17
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik