monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., III.
1 Chlothacharius denique ipse rex de diversis mulieribus septem filios habuit, id est de Ingunde, Guntharium, Childericum, Charibertum, Guntchramnum, Sigibertum,et Chlotsindam filiam; de Aregunde vero sorore Ingundis, Chilpericum; de Chunsena habuit Chramnum.2 Quae autem causa fuerit, ut uxoris suae sororem acciperet, dicamus.3 Cum iam Ingundem in coniugio accepisset, et eam unico amore diligeret, suggestionem ab ea accepit, dicente: Fecit dominus meus de ancilla sua quod libuit, et suo me strato ascivit: nunc ad complendam mercedem, quid famula tua suggerat, audiat dominus meus rex.4 Precor ut sorori meae, servae vestrae, utilem atque habentem virum ordinare dignemini, unde non humilier, sed potius exaltata servire fidelius possim.5 Quod ille audiens, cum esset nimium luxuriosus, in amorem Aregundis incenditur, et ad villam in qua ipsa residebat dirigit [It. vadit], eamque sibi in matrimonio sociavit.6 Qua accepta, ad Ingundem rediens, ait: Tractavi mercedem illam implere, quam me tua dulcedo expetiit.7 Et requirens virum divitem atque sapientem, quem tuae sorori deberem adiungere, nihil melius quam meipsum inveni.8 Itaque noveris, quia eam coniugem accepi, quod tibi displicere non credo.9 At illa: Quod bonum, inquit, videtur in oculis domini mei faciat: tantum ancilla tua cum gratia regis vivat.10 Guntharius vero, Chramnus atque Childericus, vivente patre mortui sunt.11 Exitum vero Chramni in posterum scribemus.12 Alboinus quoque rex Langobardorum Chlotsindam filiam regis accepit.13 Obiit autem Iniuriosus episcopus urbis Turonicae decimo et septimo episcopatus sui anno: cui Baudinus, ex domestico Chlothacharii regis, successit, decimus sextus post exitum beati Martini.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.202 hab1092.17
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik