monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO. > CAPUT 12 > L [Al. XLIX]. > 5. > 7. > 3. > CAPUT 18 > II. > 49. > VI. > 2. > II. > 6. > CAPUT 23 > 1. > CAPUT 22 > XIII. > CAPUT 7 > CAPUT 51 > 13. > CAPUT 26 > CAPUT 1 > III. > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., , I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER QUARTUS., II.
1 Denique Chlothacharius rex indixerat, ut omnes Ecclesiae regni sui tertiam partem fructuum fisco dissolverent.2 Quod, licet inviti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, viriliter hoc beatus Iniuriosus respuens subscribere dedignatus est, dicens: Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociter auferet: quia iniquum est, ut pauperes quos tuo debes alere horreo, ab eorum stipe tua horrea repleantur.3 Et iratus contra regem, nec valedicens abscessit.4 Tunc commotus rex, timens etiam virtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, veniam precans, et hoc quod fecerat damnans, simulque rogans, ut pro se virtutem beati Martini antistitis exoraret.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.201 hab1092.17 uldVLQ063.106
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik