monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXXVI. <<<    

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXXVII.

1 Gravem eo anno, et solito asperiorem hyemem fecit, ita ut torrentes concatenati gelu, pervium populis iter, tanquam reliqua humus, praeberent.2 Aves quoque rigore affectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur.3 A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudeberti, computantur anni triginta septem.4 Mortuo ergo Theudeberto, quarto decimo regni sui anno, regnavit Theodobaldus filius eius pro eo.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.199 hab1092.17