monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXXVI.

1 His denique gestis Theudebertus rex aegrotare coepit.2 Ad quem medici multa studia impenderunt: sed nihil valuit, quia eum iam Dominus vocari iubebat.3 Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum.4 Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt.5 Ille vero in periculo positum se cernens, confugium ab urbe facit, et a duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem Trevericam deducentes, populi saevientis seditionem sua praedicatione comprimerent.6 Quibus euntibus, nocte dum in stratu suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: Heu, heu! Succurrite qui adestis, et auxilium ferte pereunti! A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant quid hoc esset.7 Respondit ille: Ausanius amicus meus cum Papianilla coniuge, quos olim interfeci, ad iudicium me arcessebant, dicentes: Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino.8 Zelo enim ductus ante annos aliquot coniugem innocentem, amicumque peremerat.9 Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentis populi seditionem ferre non possent, eum in ecclesia abdere voluerunt, scilicet ponentes eum in arca, et desuper sternentes vestimenta, quae erant ad usum ecclesiae.10 Populus autem ingressus, perscrutatusque universos angulos ecclesiae, cum nihil reperisset, frendens egrediebatur.11 Tunc unus ex suspicione locutus, ait: En arca, iu qua non est inquisitus adversarius noster.12 Dicentibus vero custodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta ecclesiae contineri, illi clavem postulant, aientes: Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringimus.13 Denique reserata arca, amotis linteaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: Tradidit Deus inimicum nostrum in manus nostras.14 Tunc caedentes eum pugnis, sputisque perurgentes, vinctis post tergum manibus ad columnam lapidibus obruerunt.15 Fuit autem in cibis valde vorax: sed quae sumebat, quo celerius ad manducandum commoveretur, sumpto aloe velociter digerebat, sed et strepitus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat.16 Hoc ergo exitu consummatus interiit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.196 hab1092.16

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik