monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXXV.
1 Defuncto autem apud urbem supradictam memorato antistite, Agiricus quidam e civibus in cathedram eius subrogatur.2 Siagrius autem filius eius reminiscens iniurias patris, qualiter a Sirivaldo ad regem Theudericum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis affectus fuisset, oppressum cum armata manu Sirivaldum taliter interfecit.3 Tunc mane facto, cum nebula esset condensa, et vix adhuc disrumpentibus tenebris aliquid quis posset discernere, venit ad villam eius in Divionensi territorio, cui nomen est Floriacum: egressoque domum uno amicorum, putantes ipsum Sirivaldum esse, interfecerunt eum; et revertentibus, quasi victoriam obtinuissent de inimico, indicat eis unus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum.4 At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam aggrediuntur.5 Ad cuius ostium diutissime pugnantes, nihil ei poterant praevalere.6 Dehinc eruto ab uno latere pariete ingredientes, gladio eum interfecerunt.7 Post mortem enim Theuderici hic interfectus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.195 hab1092.16
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik