monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXXIV.

1 Desideratus autem Viridunensis episcopus, cui Theudericus rex multas irrogavit iniurias, cum post multa exitia, et damna atque aerumnas, ad libertatem propriam iam Domino iubente rediisset, et episcopatu, ut diximus, apud Viridunensem urbem potiretur, videns habitatores eius valde pauperes atque destitutos, dolebat super eis; et cum ipse per Theudericum de rebus suis remansisset extraneus, nec haberet de proprio qualiter eos consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudeberti regis cernens, misit ad eum legationem, dicens: Fama bonitatis tuae in universam terram vulgatur, cum tanta si tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestes.2 Rogo, si pietas tua habet aliquid de pecunia, nobis commodes, qua cives notros relevare valeamus.3 Cumque hi negotium exercentes, responsum in civitate nostra, sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legit mis reddemus.4 Tunc ille pietate commotus, septem ei millia aureorum praestitit.5 Quae ille accipiens, per cives suos erogavit.6 At illi negotia exercentes, divites per hoc effecti sunt, et usque hodie magni habentur.7 Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi, respondit rex: Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes qui opprimebantur inopia, per tuam suggestionem, vel per meam largitatem sunt relevati.8 Et nihil exigens, antedictos cives divites fecit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.194 hab1092.15

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik