monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXXIII.

1 Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege habeabantur.2 Erat autem uterque sapiens, et rhetoricis imbutus litteris.3 Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc iactantiam sumpserat, ac nonnulla contra rationem exercebat.4 Qua de causa factum est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeva consurgeret: quae usque ad hoc profecit, ut oblitis verborum obiectionibus propriis se manibus lacerarent.5 Cumque haec per regem pacificata fuissent, et Secundinus adhuc de sua caede tumeret, nata est inter eos rursum intentio [Al. contentio].6 Et rex suscipiens Secundini causam, Asteriolum in eius potestatem dedidit.7 Qui valde humiliatus est, et ab honore depositus: sed per Uvisigardem reginam iterum est restitutus.8 Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit.9 Nam hic moriens filium dereliquit, qui cum crevisset, et esset adultus, coepit patris sui velle iniuriam vindicare.10 Tunc Secundinus timore perterritus, dum de villa in villam ante eum fugeret, cum se iam videret eo imminente non posse evadere, ne in manus inimici corrueret, veneno se, ut dicitur, interfecit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.193 hab1092.15

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik