monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXXI. <<< >>> XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXXII.
1 Theudebertus vero in Italiam abiit, et exinde multum acquisivit.2 Sed quia loca illa, ut fertur, morbida sunt, exercitus eius in diversis febribus corruens, vexabatur.3 Multi enim ex his in illis locis mortui sunt.4 Quod videns Theudebertus, ex ea reversus est, multa secum spolia ipse, vel sui deferentes; dicitur tamen tunc temporis usque Ticinum accessisse civitatem, in qua Buccellinum rursum direxit.5 Qui minore illa Italia capta, atque in ditionem regis antedicti redacta, maiorem petiit: in qua contra Bellissarium multis vicibus pugnans, victoriam obtinuit.6 Cumque imperator vidisset, quod Bellissarius crebrius vinceretur, amoto eo, Narsetem in eius locum statuit.7 Bellissarium vero comitem stabuli, quasi pro humilitate, quod prius fuerat, posuit.8 Buccellinus vero contra Narsetem magna certamina gessit; capta omni Italia, usque in mare terminum dilatavit; thesauros vero magnos ad Theudebertum de Italia direxit.9 Quod cum Narses imperatori posuisset in notitiam, imperator conductis pretio gentibus, Narseti solatium mittit, confligensque postea victus abscessit.10 Deinceps vero Buccellinus Siciliam occupavit, de qua etiam tributa exigens, regi transmisit.11 Magna enim ei felicitas in his conditionibus fuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.191 hab1092.14
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik