monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXXI.

1 Et quia Theodoricus rex Italiae Chlodovechi regis sororem in matrimonio habuit, mortuus parvulam filiam cum uxore reliquit.2 Haec autem cum adulta facta esset, per levitatem animi sui relicto matris consilio, quae ei regis filium providebat, servum suum, Traguilanem nomine, accepit, et cum eo ad civitatem, qua defensari possit, aufugit.3 Cumque mater eius contra eam valde frenderet, peteretque ab ea ne humiliaret diutius nobile genus, sed dimisso servo similem sibi de genere regio, quem mater providerat, deberet accipere, nullatenus voluit acquiescere.4 Tunc mater eius contra eam frendens, exercitum commovit.5 At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes in domum matris reduxerunt.6 Erant autem sub Ariana secta viventes.7 Et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium venientes, de alio calice reges communicent, et de alio populus minor, venenum in calice illo posuit de quo mater communicatura erat.8 Quo illa hausto, protinus mortua est; non enim dubium est tale maleficium esse de parte diaboli.9 Quid contra haec miseri haeretici respondebunt, ut in Sancta eorum locum habeat inimicus? Nos vero Trinitatem in una aequalitate pariter et omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit.10 Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, Theodadum regem Tusciae invitantes, super se regem statuunt.11 Hic vero cum didicisset quae meretrix ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem exstiterat parricida, succenso vehementer balneo, eam in eodem cum una puella includi praecepit.12 Quae nec mora, inter arduos vapores ingressa, in pavimento corruens, mortua atque consumpta est.13 Quod cognoscentes hi reges Childebertus et Chlothacharius consobrini eius, nec non et Theudebertus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt, exprobrantes de morte eius, atque dicentes: Si haec quae egisti nobiscum non composueris, regnum tuum auferemus, et simili poena te damnabimus.14 Tunc ille timens, quinquagena eis millia aureorum transmisit.15 Childebertus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem invidus atque versutus, cum Theudeberto nepote suo coniunctus, diviso inter se hoc auro, nihil exinde dare regi Chlothachario voluerunt.16 At ille super thesauros Chlodomeris aggressus, multum illis amplius quam hi fraudaverant, abstulit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.189 hab1092.14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik