monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXVIII. <<<     >>> XXX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXIX.

1 Posthaec Childebertus rex in Hispaniam abiit; quam ingressus cum Chlothachario, Caesaraugustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsident.2 At illi in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentes a cibis et poculis, cum tunica beati Vincentii martyris muros civitatis psallendo circuirent: mulieres quoque amictae nigris palliis, dissoluta caesarie, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur.3 Et ita totam spem suam locus ille ad Domini misericordiam retulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum ieiunium celebrari: nec aestimaretur aliud posse fieri, nisi eorum precibus divina misericordia inflecteretur.4 Hi autem qui obsidebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuiri, putabant eos aliquid agere maleficii.5 Tunc apprehensum unum de civitate rusticum, ipsi interrogant, quid hoc esset quod agerent.6 Qui ait: Tunicam beati Vincentii deportant, et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant.7 Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt: tamen acquisita maxima Hispaniae parte, cum magnis hi spoliis in Gallias redierunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.187 hab1092.14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik