monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXVIII.

1 Childebertus autem et Theudebertus commoventes exercitum, contra Chlothacharium ire disponunt.2 Ille autem haec audiens, aestimans se horum exercitum sustinere non posse, in silvam confugit, et concides magnas in silvis illis fecit, totamque spem suam in Dei pietatem transfundens.3 Sed et Chrotechildis regina haec audiens, beati Martini sepulcrum adiit, ibique in oratione prosternitur, et tota nocte vigilat, orans ne inter filios suos bellum civile consurgeret.4 Cumque hi venientes cum exercitibus suis cum obsiderent, tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco quo erant congregati orta tempestas tentoria disiicit, res diripit, et cuncta subvertit; immixtaque fulgura cum tonitruis ac lapidibus super eos descendunt.5 Ipsi quoque super infectam grandine humum in faciem proruunt, et a lapidibus descendentibus graviter verberantur: nullum enim eis tegumen remanserat, nisi parmae tantum, hoc maxime metuentes ne ab ignibus coelestibus cremarentur. Sed et equites [Al. equi] eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicesimo quoque reperirentur stadio; multi enim prorsus ex eis non sunt inventi.6 Tunc illi, ut diximus, a lapidibus caesi, et humo prostrati, poenitentiam agebant, ac precabantur veniam a Deo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent.7 Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviae gutta decidit, aut aliquis sonitus tonitrui est auditus: sed nec anhelitum ullius venti in illo loco sensere.8 Hi quoque mittentes nuntios ad eum, pacem et concordiam petierunt: qua data, ad propria sunt regressi.9 Quod nullus ambigat hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.186 hab1092.14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik