monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXIV. <<< >>> XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXV.
1 At ille in regno firmatus, magnum se atque in omni bonitate praecipuum reddidit.2 Erat enim regnum cum iustitia regens, sacerdotes venerans, ecclesias munerans, pauperes relevans, et multa multis beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate.3 Omne tributum, quod fisco suo ab ecclesiis in Arverno sitis reddebatur, clementer indulsit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.185 hab1092.14