monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXIV.

1 Videns autem Childebertus, quod ei praevalere non potuisset, legationem ad eum misit, et ad se venire praecepit, dicens: Filios non habeo, te tanquam filium habere desidero.2 Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur.3 Nam de rebus bonis, tam de armis quam de vestibus, vel reliquis ornamentis, quae regem habere decet, terna ei paria condonavit; similiter et de equitibus atque catinis.4 Haec audiens Givaldus, quod scilicet Theudebertus regnum patris obtinuisset, ad eum de Italia rediit.5 Cui ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus quae a patruo acceperat, est largitus; et omnia quae in fisco suus pater posuerat de rebus Sigivaldi patris eius, ipsi reddi praecepit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.184 hab1092.14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik