monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XXII. <<< >>> XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXIII.
1 In illis diebus Theudericus parentem suum Sigivaldum occidit gladio, mittens occulte ad Theudebertum, ut et ille Givaldum, filium eius, neci daret, quem tunc secum habebat: sed quia eum de sacro fonte exceperat, perdere noluit.2 Litteras vero quas ei pater transmiserat, ipsi ad legendum dedit, dicens: Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accepi ut te interficiam: si vero ille defunctus fuerit, et me regnare audieris, tunc securus ad me reverteris.3 Quod audiens, gratias agens, et valedicens, abscessit.4 Arelatensem enim tunc urbem Gotthi pervaserant, de qua Theudebertus obsides retinebat: ad eam Givaldus confugit.5 Sed parum se ibidem cernens esse munitum, Latium petiit, ibique et latuit.6 Dum haec agerentur, nuntiatur Theudeberto patrem suum graviter aegrotare, et ad quem nisi velocius properaret, ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur, et ultra illuc non rediret.7 At ille his auditis, cunctis postpositis illuc dirigit, Deuteria cum filia sua Arvernis relicta.8 Cumque abiisset, Theudericus non post multos dies obiit vicesimo tertio regni sui anno.9 Consurgentes autem Childebertus et Chlothacharius contra Theudebertum, regnum eius auferre voluerunt.10 Sed ille muneribus placatis, a leudibus suis defensatus est, et in regno stabilitus.11 Mittens postea Arvernum, Deuteriam exinde accersivit, eamque sibi matrimonio sociavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.183 hab1092.14
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik